monumenta.ch > Ambrosius > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 4, 10
Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, vel ad conscientiam, vel ad gratiam. Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset . Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum?